- SEDERE
- SEDEREproprie Iudicum est et innuit Maiestatem et quieti animi ac perturbationibus nullis obnoxii tranquillitatem: Ita sedere dictus est Praetor, cum pro Tribunmali iuris dicendi causâ sederet. Hinc Lactantius l. 6. c. 18. Sedet enim maximus et aequissimus Iudex. Sil. Italicus Bell. Pun. l. 7. v. 470.Nec Iudex sedisse valet. -----Diesque proin, quibus Praetor ius dixit, Sessionum appellantur l. 5. § satisfaction ff. ut in possessi legat. et minus eius, Sedes sublimissima, 1. 14. C. de Iudic. Vide Polletum, de Foro, Rom. l. 1. c. 5. Doctorum item et Magistrorum, vide supra Lecticula lucubratoria. Idem ritus in Liberalibus, quae incidebant in 16. d. Kal. April. obtinnit, tum enim per totum oppidum eô die sedebant Sacerdotes Liberi, hederâ acoronatae anus, cum libris et foculo, pro emptore sacrificantes. Ubi sedere significare feriari, annotavit Hader. Turnebus in Comm. Varron. Similiter cum in communioribus sacris adorantes Deos starent, in parentali tamen seu funebri sollemnitate, operantes sacris sedebant. Q. Curtius l. 10. c. 5. Assidebat ei (Sisygambi) una ex neptibus, nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens. Quod cum Servius ad principium Aen. l. 9. ad augur andi tantum consuetudinem et sententiam in Senatu dicendi trahit: certum tamen est, parentantes etiam et lugubia peragentes officia, sedere fuisse solitos: Hebraeorum forte imitatione, apud quos Matth. c. 27. v. 61. mulieres SER VATORIS obitum lugenmtes, sedisse leguntu r e regione sepulchri: et Ezech. c. 8. v. 14. Mulieres Idololatricae sedebant deflentes Thammuzum (Adonim.) Sic intelligendi Poetae. Martial. l. 2. Epigr. 41. v. 19.Te maestae decet assidere Matri,Lugentique virum piumque fratrem.Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 65.---- ---- Tepido genitrix super aggere natiMaesta sedet, etc.Quô factum, ut Sedes pro sepulchro tum uloque sumeretur. Amm. Marcell. l. 22. Metuens, ne collectis supremis Sedes illi, ut reliquis, exstruerentur. Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 8. Perpetuis sedibus dormienti similior illata est; ad quem locum Savaro id ipsum observavit, ex l. ult. C. Theodos. de sepulchr. viol. ubi Sedes Apostolorum pro tumulo: quô loquendi genere etiam est usus Paulus Ictus l. 40. ff. de Relig. et Sumpt. funer al. Sic vetus marmor, Hanc. Sedem. sibi. vivi. posuerunt. et aliud in Epigr. 2.Laevitae. coniunx. Petronia. forma. pudoris.His. mea. discedens. Sedibus. ossa. locat.Parcite. vos. lacrimis. dulces. cum. coniuge. natae.Viventemque. Deo. credite. flere. nefas.Sedem autem hanc perpetuam appellavit Sidonius, si cuti aeternam ICtus e qua scil. ossa transferri inconsultô sacrorum Rege, aut Pontifice, nefas erat: non quod corpora non resurgant, ut quibusdam impie persuasum: sed, ut discrimen sit inter tempor arium sepulchrum et aeternum: Diocletiani et Maximiani rescriptô id firmante. Vide hac de re plura, apud Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. l. 3. c. 33. Uti de eodem situ in Opalibus quoque supra. Apud Hebraeos, nemini in loco sacro sedere fas erat, nisi soli Regi, adeoque Sacerdotes in Tem plo stantes solum ministrabant, ut colligere est ex loco Deuteron. c. 18. v. 5. Interim in precibus non stabant solum, vel ingeniculabantur, sed et sedebant, ut exemplum Davidis doce. 2. Sam. c. 7. v. 18. Et certe genuinum hunc supplicantis gestum esse, suggerit quoque Apollonius in Argonaut. l. 4. v. 693. et 694.Τὼ δ᾿ ἄνεω καὶ ἄναυδοι ἐφ᾿ ἑςτιῃ ἄιξαντεςΙ῞ζανον, ἥ τε δίκη λυγροῖς ἱκέτη???ι τέτυκται.Illi ergo tacite, sineque voce, in foco conscensoSederunt (veluti mos miseris supplicibus est.)Idque ἐφ᾿ ἑςτίῃ, i. e. ad focum maxime, quod ad hunc locum, vel observatu Caelii l. 15. Antiqu. Lect. c. 18. notârunt Interpretes, inquientes, Lege sancitum, ut supplices apud Larem sederent taciti. Quod idem de Ulysse iam monuit Homer. Od. n. v. 153. de Marcio Coriolano, ad Act. Tullium Volscorum Principem profugo, narrant Dionys. Halicarn. et Plutarchus in eius vita: de Themistocle Plut. itidem in eo etc. Apud Scythas vero in tergore bovis mactati (cuius inter adstantes carnes distribuebantur) sedebant supplicantes, qui ritus sanctissimus apud illos habitus est, ut docet Lucian. in Toxari. Porro, in conviviis antiquissimi mortalium, continentiae ac duritiei assueti, similiter sedebant, ut non e Sacris solum paginis discimus: sed et Homerus id inculcat Od. x. Sedebamus edentes multas carnes et vinum suave. Quem sequutus Virgil. 1. 7. Aen. v. 175. ait,---- ---- Hic ariete caesôPerpetuis soliti Patres considere mensis.Ad quae verba Servius. Maiores, inquit, nostri sedentes epulabantur, quem morem ihabuerunt a Laconibus et Cretensibus, ut Varro docet l. de Pop. Rom. Vide quoque Athenaeum Dipnosophist. l. 8. Postea vero, luxuriâ ingravescente, propter mollitiem et ingentes delitias, quae Asiâ inprimis devictâ Romam demigrârunt, quaesita est haec mollis accubatio, post balnea (quorum usus tempore maioris Scipionis ac Plauti increbrescere coepit) ut, delicatius epulaturi, truncô corporis paululum inflexô, in cubitum incumberent, et crura iacerent aut porrecta, aut leviter inflexa. Verum et sic discumbentibus Viris, Mulieres sedere perseverârunt, ut ex Vitruvio, Val. Maximo l. 2. c. 1. Varrone, Isidoro, discimus, quod turpis videretur in muliere accubitus. Donec a Pompeii M. aetate usque ad Constantini Imperatoris tempora, cum in frequentissimo usu balnea essent, apud quoscumque, omnes fere atque etiam Mulieres cenantes, simul accumbere coeperunt, uti docet Ovid. de Arte l. 1. Val. Max. l. c. etc. Cum apud Graecos (quos Aristotelis iam tempore discubuisse in publicis cenis, credi par est, ex eius Polit. l. 5. ubi voce κατακλίσεως Utitur) mulieres numquam accubuisse, tradat Verr. 1. Cicer. Interim verba sunt Mercurialis, et apud Romanos diversô situ mulieres a viris accumbentes coenâsse rationi consentaneum est: non solum, quod honestatis atque dignitatis ratio sic postulabat; sed quia in Romanis lapidibus mulieres quasi sedentes et nulli alteri rei cubitis innixae, accumbentes et edentes conspiciuntur. Vide eum de Arte Gymn. l. 1. c. 11. cui, si placet, adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 28. Ioh. Laurentium Ictum Notis in Phoedrum l. 4. Fab. 24. et quae diximus supra, de Accumbendi ritu. De Sessione in sacris, et noto Pythagorae symbolo, Numae etiam attributo, apud Plut. in Numa, καθῆςθαι προσκυνήσαντας, Adoraturi sedeant, vide Vossium Idol. l. 2. c. 34. Addam saltem, et augurale verbum faisse, sedere, quoniam sedentium animi sint tr anquilliores, Serv. ad Aen. l. 9. laudatus Casp. Barthio Animadversion. ad Statium Theb. l. 1. v. 321. ubi de hoc verbo multa. Vide quoque Casaubon. ad August. Suetonii c. 95. ubi de omina in sella captandi Candidatorum, apud Romanos, ritu: qui et de more Imperator. Senatores in Senatu sedentes salutandi, ad eund. c. 53. et de more in scrobibus sedendi eorum, qui se interimebant aut a carnifice plectebantur, ad neronem c. 49. vatia habet: infra voct Torus, ubi de more Veter. in toris sedendi in omni otio negotioque, quod quiescere non prohiberet, ex eodem ad Domitian. c. 11. Iac. Gothofredum Exercit. de Eccl. 1. ubi de sessilibus, item curulibus Deorum statuis (namque et quosdam Deorum suorum sedentes faciebant Ethnici, scabello nonnumquam pedibus subiecto) egregia congessit; nec non hîc infra, it. voce. Sessio. Aliam vero verbi notionem, infra lemmate Tegere pedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.